Lombardia Beni Culturali
23

Investitura

1195 febbraio 17, Brescia.

Cecilia, badessa del monastero dei Ss.Cosma e Damiano di Brescia, col consenso delle monache, Giovanni Beltroppi, a nome proprio e delle suore della chiesa di S. Simone di Brescia, di cui è procuratore, Anselmo *de Porta* e suo nipote Ranzerius, a nome anche del fratello Lanfranco, investono in perpetuo Pietro, fratello di Raska de Salodo, di tre appezzamenti di terreno allodiali con ulivi e altri alberi, siti nel territorio di Salò, nei luoghi detti rispettivamente Orium, Soriathecha e supra Muzinachum, per un fitto annuo di tre bacete d'olio da consegnarsi a Salò all'epifania o nell'ottava.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 64 [A]. Regesto del 1714, ASBs, Fondo di Religione, reg. 35, c. 8r. Il documento è stato contrassegnato sul recto dalla mano del Bonomini con la lettera D.



Il notaio usa scrivere maiuscole la c e la g in inizio di parola. Il documento si trova sulla stessa pergamena dei numeri 20, 21 e 22. Per ulteriori osservazioni, si rimanda al commento del numero 20.

(SN) In Christi nomine. Die veneris .XII. exeunte februario. In ecclesia Sanctorum Martyrum Cosme et Damiani de civitate Brixie. In presentia | Gaimarini filii quondam Richelboni de Porta, Apriletti de Salodo et Iohannis Gastoldi de Ello, testium rogatorum, presentibus etiam | d(omi)na Aimelina, d(omi)na Ysabella de Carzia, d(omi)na Romagna de Muro et d(omi)na Gisla de Sal(is), monachabus mona|sterii predictorum Sanctorum Martyrum, et consentientibus, d(omi)na Cecilia, abbatissa eiusdem monasterii, cum ligno quod sua tenebat manu, | una cum Iohanne Beltroppi, qui sua vice et vice d(omi)narum ecclesie Sancti Symonis quarum procurator in hoc negotio (a) erat, ut asserebat, simul atque | cum d(omi)no Anselmo et Ranzerio eius nepote, qui suo nomine et nomine Lafranci fratris sui hoc fatiebat, et qui omnes ad predictum | lignum manus tenebant, co(mun)iter investiver(unt)Petrum fratrem Raske de Salodo, nominatim de tribus petiis terre cum olivis et | aliis arboribus super habente (b) iuris predictorum locatorum, que iacent in pertinentia et teritorio Salodi. Prima in vivero in loco | Orii, cui coheret: a mane prefati Petri conductoris et filiorum Ficie de Orio, a meridie eorundem filiorum Ficie, a monte filiorum Ugo|num de Brixia, a sero Fuchazie de Salodo. Secunda ibi prope, ubi dicitur Soriathecha, cui: a mane filiorum Girardi de Martra, | a meridie filiorum Ficie de Orio, a sero prefati conductoris, a monte filiorum Ugonum. Tercia sup(ra)Muzinachum iacet, cui (c): a mane | filiorum Ficie de Orio, a meridie et sero via, a monte filiorum Ugonum. Eo pacto et tenore fecer(unt) suprascriptam investituram quod | suprascriptus Petrus et heredes eius, vel cui dederint seu habere statuerint, in perpetuum suprascriptas petias terre habeant et teneant et ex eis | quicquid sibi oportunum fuerit sine aliqua contradic(tione) secundum usum terre fatiant, solvendo omni anno in epyphania Domini vel | in octava ex eis nomine ficti, et consignando in prefato loco Salodi, tres bacetas boni et pulchri olei sine fraude ad rectam | bacetam illius loci per se, vel suos heredes, vel suum certum missum, suprascriptis locatoribus, vel e[orum] h[er]edibus seu succetricibus, | sive certo misso illorum. Quo ficto soluto et consignato, nil aliud superp[onatur] pre[fato] conductori vel eius heredibus, | preter si idem conductor vel eius heredes ius suum emphyteoticum quandoque vend[er]e voluerint, prius appellent prefatos lo|catores, vel eorum heredes seu succetrices, et eis minus ad .XII. i(m)periales vendant quam alteri de vero p[recio], si emere [vo]luerint, | alioquin vendant cui voluerint, detractis ecclesia, servo vel potentibus, dando .XII. imp(erialium) locatoribus servitium pro investi|tura e(m)ptori fatienda et alio br(evi) consimilis tenoris rogando, penam statuer(unt) inter se et ad invicem promiserunt ut | si qua de partibus hoc pactum non servaverit et contra venire te(m)ptaverit, co(m)ponat ei qui ratum tenuerit prefatum fictum | nomine pene in duplum, rato stante pacto. Preterea suprascripti locatores, per se et suos heredes ac succetrices, promi|serunt ex stipulatu iamdicto conductori et eius heredibus proprietatem prefate terre ab omni persona contradicente sub pena | dupli defendere et warentare. Unde plures carte sub uno tenore scribi sunt rogate. Actum est hoc | anno Domini mill(esimo) cent(esimo) nonag(esimo) quinto, indic(tione) .XIII.
[Ego][Robertus notarius] interfui [et rogatus] scripsi (d).


(a) A om. negotio
(b) Così A.
(c) Si sottintenda coheret qui e nel caso successivo.
(d) Lo spazio occupato dalle lettere cadute non permette di integrare tutte le parole impiegate nelle altre sottoscrizioni presenti nella stessa pergamena.

Edizione a cura di Patrizia Merati
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS