Lombardia Beni Culturali
19

Carta ordinationis seu institutionis

1183 settembre 20, Cremona.

Offredo, vescovo di Cremona, con il consenso dei canonici della Cattedrale, Buoso arcidiacono, Alberto arciprete, Azo e Wazo subdiaconi, e Alberto Ursone, investe a nome dell'episcopio Maffeo, preposito della chiesa di S. Cataldo, della chiesa, del patrimonio e dei possessi della chiesa di S. Pietro di Casanova del Morbasco, con le clausole che il sacerdote cui Ŕ ora affidata la chiesa di S. Andrea di Casanova del Morbasco goda dei diritti sulla popolazione, le offerte, le primizie e le decime anche di quelle terre un tempo cedute da Teuzo de Ursolario alla chiesa di S. Pietro e abbia il diritto di comminare le penitenze, di benedire gli sposi e sulle sepolture; il sacerdote della chiesa di S. Andrea dovrÓ obbedire alla pieve di Sesto in tutto ci˛ che pertiene alla giurisdizione parrocchiale e la chiesa di S. Pietro riceverÓ dalla stessa pieve il crisma e l'olio. In caso di colletta organizzata dalla pieve per conto del vescovo o di altre autoritÓ, la chiesa di S. Andrea risponderÓ alla pieve in comune con le altre cappelle; ai fedeli sarÓ consentito assistere alla messa maggiore nella chiesa di S. Pietro, in occasione della festa di s. Pietro, di domenica e nelle altre festivitÓ, eccetto Natale e Pasqua.

Originale, Halle, Biblioteca Universitaria, carte Morbio, Tomo I, n. LXXXVIII (90)[A]. Regesto sec. XVII, Repertorium iurium instrumentorum et scripturarum pertinenentium (sic) ad ecclesiam et monasterium Sancti Cataldi suburbiorum Cremonae seu Sancti Victoris praedictae civitatis, BSCr, LC, ms. AA.6.5, c. 17v, M 14.

Regesto: Robolotti, p. 113, n. 888; Astegiano, I, p. 157, n. 395.

L'edizione Ŕ stata condotta da microfilm.

[(SN)] [Anno ab incarnatione domini nostri] Iesu Christi millesimo centesimo octuagesimo |[tertio, die][[...]]duodecimo kalendas octubris, regnante domino Frederico Roma|[norum imperatore][[....]]. Dubium non est omnia omnino quę consilio recteque geruntur, |[[.............]]rati. Ideoque d(omi)n(u)s Offredus, per gratiam Dei Cremonensis episcopus, comunicato consilio ca|[nonicorum] suorum, [[...........]], videlicet d(omi)ni Bosonis archidiaconi et d(omi)ni Alberti archipresbiteri |[[.......]] d(omi)ni Ašonis et d(omi)ni Wašonis et Alberti Ursonis, ibi presentium, atque consensu et presentia |[Viviani] Sancti Andreę de Casanova qui dicitur de Murbaxio sacerdotis et ministri, nec non pre|[sentia][[....]]quorum nomina subter leguntur investivit, episcopii nomine, cum ligno quod sua tenebat manu |[dominum] Mapheum, ecclesię Sancti Cathaldi prepositum, ipsius ecclesię Sancti Cathaldi nomine, nominatim de ec|[clesia et] possessionibus seu patrimonio ecclesię Sancti Petri de Casanova q(ui) dicitur de Murbaxio. Unde ibi incon|tinenti [prenomina]tus d(omi)n(u)s episcopus fecit predictum archidiaconem suum missum, ut mittat prenominatum prepositum in tenutam |[dicte] ecclesię Sancti Petri de Casanova et possessionibus et patrimonio nomine prefatę ecclesię Sancti Cathaldi et | ipsum eundem prepositum iussit, ut intraret in tenutam suprascriptę ecclesię Sancti Petri et eius possessionibus et patrimonio nomine | iam dictę ecclesię Sancti Cathaldi, site foris civitatis Cremone ultra fossatos, non multum longe a civitate ipsa. | Tali incontinenti ordinatione et institutione facta per memoratum d(omi)num episcopum inter suprascriptas ecclesias, scilicet Sancti | Petri et Sancti Andreę de Casanova, consilio et consensu predictorum canonicorum fratrum suorum ibi presentium atque con|sensu et presentia suprascripti presbiteri Viviani, videlicet ut sacerdos qui modo est et qui pro tempore fuerit in predicta ecclesia Sancti | Andreę habeat integre p(o)p(u)l(u)m, oblationes, primicias, decimas etiam illarum t(er)rarum, quas quondam Teušo de Urso|lario dedit ecclesię Sancti Petri et in penitentiis dandis et in benedicendis sponsis, paiolatis et capsellis et in | sepulturis, excepto quod ecclesia Sancti Petri habeat et teneat antiquas sepulturas et novas, sicut solita est habere. | Qui sacerdos Sancti Andreę in omnibus quę ad ius parochiale pertinent obediat plebi de Sexto; ec|clesia vero Sancti Petri recipiat crisma et oleum a iam dicta plebe. Et cum procuratio sive collecta | aliqua fuerit facta vel facienda a plebe pro episcopo, cardinali vel papa vel aliqua maiori persona, | co(m)muniter cum ceteris capellis respondeat plebi secundum facultatem ipsius ecclesię, data licentia populo, si vo|luerit, ut in festo sancti Petri et in dominicis et festivis diebus, preter in Natale D(omi)ni et Pasca, vadant et intersint missis maioribus, cum celebrantur in ecclesia Sancti Petri. Actum est hoc in came|ra Cremonensis episcopi, Cremone, feliciter, memorato d(omi)no episcopo assistente. Signum + pro manu supracripti domini | episcopi qui huiusmodi ordinationem et institutionem fecit hancque cartam ut prelegitur scribi rogavit. Signa +|++++++ pro manibus suprascriptorum canonicorum et presbiteri Viviani, quorum consilio et consensu hec ordinatio seu in|stitutio facta est, qui eciam hanc cartam scribi rogaverunt ut supra. Ibi interfuerunt presbiter Iohannes | et Ursus capellani suprascripti d(omi)ni episcopi et presbiter Ambrosius de Sancto Georgio et magister Botardus, clericus Sancti Ger|vasii, et Bellexorus, sescalšus d(omi)ni episcopi, et Barbalata, rogati testes.
+ Ego Boso, Cremonensis archidiaconus, interfui et subscripsi.
+ Ego Albertus, Cremonensis archipresbiter, interfui et subscripsi.
+ Ego Molendinarius, Cremonensis prepositus, subscripsi.
+ Ego Petrus presbiter, Cremonensis canonicus, subscripsi.
+ Ego Dux, canonicus et diaconus, subscripsi.
+ Ego Ato, Cremonensis diaconus, subscripsi.
+ Ego Albertus, Cremonensis canonicus et subdiaconus, interfui et subscripsi.
+ Ego Azo, Cremonensis canonicus (a) et subdiaconus, interfui et subscripsi.
+ Ego Wazo, Cremonensis subdiaconus, interfui et subscripsi.
+ Ego Presbiterinus, Cremonensis canonicus, subscripsi.
+ Ego Fredericus, Cremonensis canonicus, subscripsi.
(SN) Ego Ašo imperatoris Frederici notarius interfui et hanc cartam rogatus scripsi.

(a) canicus in A.

Edizione a cura di Valeria Leoni
Codifica a cura di Valeria Leoni

Informazioni sul sito | Contatti