Lombardia Beni Culturali
118

Breve refutationis

1045 settembre 25, Cremona.

Teudaldo e Guglielmo di Carugate, zio e nipote, cedono a Ubaldo, vescovo di Cremona, i diritti di districtum e di arbergaria sui famuli dell'episcopio che abitano in Offanengo.

Copia autentica inizio sec. XIII, BSCr, LC, Codice Sicardo, p. 159, n. 116 [B]. Copia sec. XIX, Cereda, sc. 1, sec. XI, n. 116 (due esemplari, uno dei quali di mano di Odoardo Ferragni). Regesto sec. XIX, Ferragni, n. 186.
B č cosė autenticata: (SN) Ego Gyrardus notarius huius exemplar vidi et hoc scripsi et subscripsi.
Nel margine esterno, di mano del sec. XVII: VI.

Edizione: Astegiano, I, p. 71, n. 94; Falconi, I, p. 469, n. 186.
Regesto: Robolotti, p. 25, n. 205; Savio, p. 55.

Il titolo che precede il documento č in inchiostro rosso.
Il documento č piuttosto scorretto.

Carta de Aufoningo
Die mercoris quod est septimo kalende (a) octubris, in civitate Cremona, in | domo ipsius civitatis. Presentia bonorum hominum quorum nomina subter leguntur, per | fuste quod suis tenebat manibus Teudaldus et Wilielmus, sunt avunculus | et nepos, sunt de vico Calugade, censuerunt atque tradiderunt seu perdonaverunt | et refutaverunt in manus et potestatem do(m)ni Hubaldi ep(iscop)i ---- de ep(iscopi)o Cre|monense vel ad eius successores, ita ut a(m)modo inantea nu(m)quam in t(em)pore non | sit nobis q(ui) s(upra) avunculus et nepoto nec nostris heredibus potestatem agere nec | causare nec requirere contra te q(ui) s(upra) domnus Hubaldus ep(iscopu)s vel contra vestros succes|sores, nominative famuli de suprascripto ep(iscop)io qui sunt habitatores in vico et fun|do Anfoningo vel in eius pertinentiis om(n)e(m) illorum destrictum et arbegaria (b), nisi | quando ad te q(ui) s(upra) do(m)nus ep(iscopu)s vel ad suos successores venerit vel redierit, se | nullam alteram potestatem facere non debeamus, nisi tantum si suprascripti famu|li, si furtum fecerint in suprascripto castro Anfoningo, dicendum nobis, s(et) omni t(em)pore nos | q(ui) s(upra) avu(n)c(u)l(u)s et nepoto cum nostris heredibus taciti et contenti exinde nos permanere debeamus.| Quod si aliquo te(m)p(o)r(e) nos q(ui) s(upra) avu(n)c(u)l(u)s et nepoto aut nostri heredes vel per nostras submit|tentes personas contra te suprascriptum domnum Hubaldum ep(iscopu)m vel contra tuos successores | suprascriptam districtionem et arbegariam (b) nisi tantum quantum supra legitur de suprascriptis famulis q(ui) s(upra)| leguntur agere aut causare vel requirere presu(m)pserimus aut si per n(ost)r(u)m datum a|ut factum exinde in aliam partem apparuerit cui nos dedissemus aut emisisse|mus, tunc co(m)ponamus nos q(ui) s(upra) avu(n)c(u)l(u)s et nepoto cum nostris heredibus tibi q(ui) s(upra) do(m)no Hubal|do ep(iscop)o vel ad vestros successores pena(m) no(min)ative argenti d(e)n(arios) bonos libras cen|tum et post pena coposita (c) de omnibus q(ui) s(upra) leguntur taciti et contenti nos q(ui) s(upra) avu(n)c(u)l(u)s | et nepoto cum nostris heredibus nos permanere debeamus. Q(uia) in tali tenore sicut su|pra legitur accepimus nos q(ui) s(upra) avu(n)c(u)l(u)s et nepoto a te q(ui) s(upra) do(m)no Hubaldo ep(iscop)o exinde | launechil crosna una. Quia sic inter nobis convenit. Anno ab incar(natione) d(omi)ni | nostri Iesu Christi millesimo quadragesimo quinto, suprascripto die, indic(tione) quarta decima. Actum | suprascripto domo, feliciter. Signum ++ manibus (d) suprascriptorum Teutaldi et Vuilielmi avu(n)c(u)l(u)s et | nepoto, qui suprascripta fine fecerunt ut supra et suprascripto launechil acceperunt. Signum +++++ | manibus (d) Ribaldi de Dovaria et Giselberti de Solario seu Liprandi et Iohannis seu Alber|ti quia interfuerunt. + Gauselmus avocatus ibi fui et s(ub)s(crips)i.
(SN) Petrus notarius scripsi et interfui.


(a) Cosė B.
(b) Cosė B.
(c) Cosė B, senza segno di abbreviazione sulla prima -o-
(d) B nibus

Edizione a cura di Valeria Leoni
Codifica a cura di Valeria Leoni

Informazioni sul sito | Contatti