Lombardia Beni Culturali
4

Carta venditionis

1194 aprile 28, oltre il Sillero.

Arderico de Ysola e i suoi figli Ottone e Gualterio, tutti di legge longobarda, vendono al prete Teutaldo de Sancto Blasio e a suo nipote Uberto Salvagnus un appezzamento di prato di cinque pertiche nella curtis di Fossadolto, in localitÓ ad Cachenfangum, al prezzo di tre lire e mezza di imperiali e pongono come fideiussori Arderico de Marcato e Burla figlio del fu Butarus.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 193, fasc. 114a [A]. Regesto: Catalogo, IV, fasc. 92.
Nel verso, di mano del notaio, Car(ta)Tetholdi e di altra mano coeva Car(ta) pert(icarum) V prati a Fosadolto; annotazioni archivistiche moderne a penna, tra cui l'anno e il numero 107.

Buono stato di conservazione.

(SN) Anno ab incar(natione) domini nostri Iesu Christi mill(esimo) cent(esimo) nonagesimo quarto, quarto kal(endas) madii, indic(ione) duodecima. Fecerunt vendicionem | et cartam vendicionis Ardericus de Ysola et Otto et Gualterius eius filii, qui sunt professi se vivere lege Longobardorum, et suprascripto patre | suprascriptis filiis consenciente, in presbiterum Teutaldum de Sancto Blasio et Ubertum Salvagnum eius nepotem nominative de pecia una prati quod | iacet in curte de Fossatholto ibi ubi dicitur ad Cachenfangum et videtur esse pertice quinque plus minusve, est ei a mane flumen Mor|ticii, a meridie Arderici de Marcato, a sera Martini de Pantiliate, a monte Ambroxii Mathoni, vel sic ibique alie sint coherencie, quod | pratum suprascripti pater et filii dederunt et vendiderunt suprascriptis emptoribus pro precio de libris tribus et media (a) imperial(ium), ren(un)ciando exceptioni non numerati precii (1), ita ut | amodo in antea suprascripti presbiter et Ubertus et eorum heredes aut cui ipsi dederint suprascriptam peciam prati, una cum accessionibus et ingressionibus seu cum | sup(er)rioribus et inferioribus suis qualiter superius legitur inintegrum, iure proprietario nomine habere et tenere debeant et facere de ea et de frugibus eius quos | exinde Dominus annue eis dederit quicquid voluerint sine omni suprascriptorum venditorum vel eorum heredum contradic(ione). Et insuper promiserunt et guadiam dederunt | ita ut quisque eorum teneatur et conveniri possit in solidum, ren(un)ciantes legi iubenti plures debendi reos pro parte fore conveniendos | suprascripti pater et filii venditores suprascriptis emptoribus, obligando eis omnia sua bona pignori, quod defendent et dispiliabunt eis suprascriptam vendicionem | suis propriis exspensis, iure et usu ab omni homine et omni tempore in penam dupli. Et exinde posuerunt eis fideiussores Ardericum de Mar|cato et Burlam filium quondam Butari, qui obligaverunt se et omnia sua bona pignori pro suprascripta defensione facienda, silicet pro defende|re ab omnibus controversiis que aparuerint in perpetuum in eadem pena et ita ut quisque eorum teneatur et conveniri possit in solidum, | ren(un)ciantes auxilio epistole divi Adriani (2) et omni auxilio legis. Actum in loco ultra Scelare. Adfuerunt ibi Iohannes et Otto filius Alegri, testes.
(SN) Ego Albertus sacri palacii notarius rogatus hanc cartam vendicionis tradidi et scripsi.


(a) et media aggiunto nel sopralineo con segno di richiamo.

(1) Cfr. Cod. Iust. 4.30.
(2) Cod. Iust. 4. 29; Dig. 16. 1.

Edizione a cura di Ada Grossi
Codifica a cura di Ada Grossi

Informazioni sul sito | Contatti