Lombardia Beni Culturali
178

Pagina constitutionis et prohibitionis Celestini III pape

1192 giugno 17, Roma.

Celestino III stabilisce che <Anselmo> , abate del monastero di Chiaravalle, e i suoi successori, non possano essere costretti a sottomettersi alla consuetudine lombarda di richiedere il giuramento delle parti per convalidare testimonianze idonee e prove legittime.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 551, n. 13 [A]. Trascrizione del XVI-XVII sec.: Bullarium Cisterciense, f. 167; del XIX sec. in.: Bonomi 21, p. 815, n. 268; del 1832, Raccolta dei privilegi sovrani e pontifici,p. 242. Regesto del XVII sec., Moroni, Index locupletissimus, f. 7, A, n. A153.

Nel verso, di mano posata del XIII sec., Celestinus papa: non possumus compelli ad sacramentum cum ydoneos testes vel per aliam probationem legiptimam exhibuerimus (ripassato in alcuni punti da mano cinquecentesca); di altra mano del XIII sec., Privilegium sicut non possumus compelli ad sacramentum; di mano del XV sec., Ista duo privilegia transcripta sunt in libello privilegiorum, in folio septimo, sunt uno tamen tenore; di altra mano del XV sec., Hec duo privilegia sunt unius tenoris; annotazioni sei-settecentesche di anno e del nome del papa; di altra mano successiva, segnatura P (depennato da altra mano); segnatura Moroni A. 153; anno e segnatura Bonomi MCXCII. 13, regesto della stessa mano.

Regesto: LÖWENFELD, p. 67; JAFFÉ - LÖWENFELD, n. 16908; KEHR, VI/2, p. 125, n. 13.

Buono stato di conservazione, microlacerazione centrale in corrispondenza della piegatura. Bolla deperdita: restano la plica, quattro fori di appensione (due praticati a plica chiusa), residui di filo serico ancora in sede.
Sulla questione v. anche il n. 117 di Urbano III, di identico tenore.

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio --- (a), abbati Carevallensi, salutem et apostolicam ben(edictionem). | Equum est et consonum rationi ut ea que in gravamen religiosorum virorum contra iuris honestatisque formam | indebite requiruntur, districte vetentur, et ne de cetero attemptentur a quoquam, auctoritatis nostre obstaculum | opponatur. Mala siquidem consuetudo in quibusdam Lombardie partibus inolevit quod licet questio que inter aliquos | agitur testibus vel instrumentis legitime ab alterutra parte probetur, probationi tamen non creditur nisi ab | actore ac reo super eadem probatione iuramenta prestentur, que quidem consuetudo quanto magis obviat rationi, | tanto est diligentius abolenda. Hac igitur consideratione rationis inducti, presentis scripti pagina duximus statuen|dum ut iuramentum tuum, cum idoneos testes vel aliam probationem legitimam exhibueris, in negotiis tue | ecclesie minime requiratur, sub interminatione anathematis inhibentes ne aliquis contra statutum nostrum | ulterius venire presumat; hoc autem non solum tempore tuo, set successorum quoque tuorum statuimus observandum. | Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis et prohibitionis infringere vel ei ausu te|merario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et | Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dat(um) Rome apud Sanctum Petrum, | .XV. kal(endas) iulii, pontificatus nostri anno secundo.

(BD)


(a) Una mano che pare potersi identificare in quella del Bonomi ha aggiunto Anselmo

Edizione a cura di Ada Grossi
Codifica a cura di Ada Grossi

Informazioni sul sito | Contatti