Lombardia Beni Culturali
29

Breve recordationis de terra

<sec. XII>

Elenco di terre nel territorio di Rancese che devono dare la decima al monastero di Montano.

Scrittura memoratoria, ASMi, FR p.a. , cart. 2053, Fondo Rancese, n. 6. Sul verso, annotazione tarda.

In nomine Domini. Breve recordacionis illarum rerum terrarum et camporum qui sunt de territorio de Rancese et finita eius et qui debent dare decimam domine abbatisse de Montano. In primis campum qui fuit Borrini Burri, et est pertice XII: coheret a mane via, a meridie Uberti de [Cru]ce, a sero illius Uberti in parte et in parte terre que fuit [Mu]ssitorum, a monte Iohannis Lungi, et dicitur ad Crucem de Novelli (a); item pecia una campi, pertice XXII, et dicitur ad Crucem de Novelli: coheret ei a mane Magricie, a meridie via, a sero ecclesie Sancti Stephani de Roxate, a monte Mainfredi Miracapitis et Iohannis Lungi et Mussitorum, et fuit similiter suprascripti Burri, et est illius territori (b) de Rancese; item pecia I campi, et dicitur ad Gambarinum, et est illius territorii et fuit illius Borrini, et est pertice X: coheret a mane via, a meridie Iohannis Lungi et illius abbatisse, a sero Maynfredi Miracapitis, a monte ipsius monasterii; item pecia I campi, et dicitur in Cassora et de eodem territorio, et fuit illius Borrini, pertice XII: coheret a mane illius abbatisse et Iacobi de Pusterla et predicti Mainfredi, a meridie Iohannis Lungi, a sero via, a monte Sancti Georgii. Et omnes suprascriptarum peciarum dant decimam suprascripte abbatisse, prout ibi dixerunt et testificaverunt (c) Zarinum Buzium et Petrum Parabellum et consignaverunt per sacramentum, habere campum in predicto territorio, et Petrum Capellum per sacramentum dixit de suprascripto campo de perticis XXII (d), et similiter dant decimam suprascripte abbatisse, et est terragii de Arlugo et dicitur in Valcorsa, pertice III et tabule XV: coheret a mane Amizonis de Arlugo, a meridie Uberti de Cruce et Mainfredi, a sero Magricie, a monte illius abbatisse, et suprascriptam decimam dixit Iohannes de Arlugo de suprascripto campo de perticis III et tabule XV per sacramentum et Petrum Capellum similiter per sacramentum et Iohannem Parabellum in suo dicto sine sacramento.


(a) et dicitur - Novelli nell'interlinea.
(b) Cosė nel testo.
(c) Segue parola cancellata.
(d) et Petrum Capellum - XII nell'interlinea.

Edizione a cura di Maria Franca Baroni
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti