Lombardia Beni Culturali
69

Carta venditionis

1149 febbraio, Biumo Superiore.

Landolfo del fu Guifredo che era detto de Pindi de Bimio Superiori e la moglie Otta vendono ad Ariprando del fu Ugone de Noxedo de Bimio Supteriori una selva in Biumo Superiore, in località a Ri de Caxano, per nove soldi di denari buoni milanesi d'argento.

Originale, ABSVVa, Pergg., cart. I, n. 46 [A]; regesti Comolli, Compendium, BCVa, p. 16, BAMi, c. 8v; L. Lanella, Catalogo, f. 13b. Sul verso annotazione tarda.

Regesto: G. SCARAZZINI, Le pergamene, p. 49, n. 62.

Rigatura a secco.

(ST) Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo quadragesime nono, mense februarii, indicione duodecima. Constat nos Landulfum filium quondam | Guifredi qui dicebatur de Pindi de Bimio Superiori atque Ottam (a) iugales, qui vivimus lege Longobardorum, consentiente michi qui supra Otte iamdicto Landul|fo viro et mondoaldo meo et, ut caderphera atque sancita maiorum deposcunt, una cum noticia propinquorum parentum meorum, quorum nomina sunt Trussus et Ca|rellus mei germani, a quibus interrogata sum si sustinerem violentiam ab aliquo homine necne (b), in quorum presentia atque testium certam facio professionem et manife|stacionem quod nullam patior violentiam ab aliquo homine, sed mea bona, spontanea vulumtate (c) hanc cartam vendicionis insimul cum suprascripto viro meo facere | visa sum, accepise, sicuti in presentia testium (d) manifesti sumus quod accepimus, a te Ariprando filio quondam Ugonis de Noxedo de Bimio Supteriori argenti denariorum bonorum | Mediolanensium solidos novem finito precio, sicut inter nos convenimus, pro silve pecia una iuris nostri, quam habere visi sumus in suprascripto Bimio Superiori, ad locum ubi dicitur a Ri de | Caxano, a mane et a monte Fusci iudicis, a meridie Bregondii, a sero riale, omne et in omni pro suprascripto (e) precio tua maneat potestate. Quam autem venditam superius | dictam cum superiore (f) et inferiori seu cum fine et accessione sua in integrum ab hac die tibi qui supra emptori pro suprascripto precio vendimus, tradimus et mancipamus, ut facias exinde | a presenti die tu et tui heredes seu cui dederitis iuris proprietarii nomine quicquid volueritis sine omni nostra nostrorumve heredum contradicione. Quidem spondemus atque promit|timus nos qui supra iugales una cum nostris heredibus tibi qui supra emptori tuisque heredibus seu cui vos dederitis suprascriptam venditam qualiter superius legitur omni tempore | ab omni homine defensare ut venditores emptori in pena dupli. Quoniam sic inter se convenerunt. Actum in suprascripto Bimio, a Pindi.
Signa + + manuum suprascriptorum iugalium venditorum (g) qui hanc cartam (h) vendicionis fieri rogaverunt ut supra.
Signa + + manuum suprascriptorum parentum qui suprascriptam feminam interrogaverunt ut supra et ad confirmandum manus possuerunt.
Signa + + + manuum Iohannis Salii et Petri et Bellarini, testium.
(ST) Ego Ubertus iudex sacri palacii scripsi et tradidi.


(a) Ottam in interlineo.
(b) Segue un punto interrogativo.
(c) La prima t corretta su altra lettera.
(d) testium in interlineo.
(e) Segue pro suprascripto cancellato.
(f) Così A.
(g) Segue la i una e espunta.
(h) cartam in interlineo.

Edizione a cura di Luisa Zagni
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti