Registro n. 10 precedente | 1 di 1018 | successivo

1. Francesco Sforza al luogotenente di Piacenza 1452 aprile 17 Milano

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Piacenza di amministrare giustizia sommaria ad Antolino Angasola in modo che, accertato il suo credito, ottenga «sine mora» il saldo degli affitti che vanta dal comune e dagli uomini di Ziano Piacentino.

[ 1r] Locumtenenti Placentie.
Dilecte noster, prout ex inclusa suplicatione inteligere poteritis, creditorem se esse dicit Antolinus Angasola comunis et hominum Ziani, episcopatus nostri Placentini, ocasione nonnulorum fictorum et ab eis nec a fideiussoribus proinde prestitis posse eius satisfationem consequi renitentes, tam ipsorum comunis et hominum quam fideiussorum, qui potentes esse dicuntur, quare scribimus vobis et comittimus quatenus, vocatis vocandis, de contentis in suplicatione diligenti sumpta informatione, si comptum habueritis supplicantem ipsum verum fore creditorem ut sine morat (a) provideatis opportune quod eius debitum asequatur de omni et eo toto de quo verus creditor aparuerit, compelendo omnibus iuris remediis tam principales quam fideiussores, et prout vobis melius videbitur convenire pro celeriori dicti Antolini satisfatione, procedendo in premissis summarie simpliciter et de plano sine stepitu et figura iuditii, cavilationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque ammontis (b) facti veritate comperta et taliter quod ob inde supplicans ipse ulteriorem querimoniam digne facere non valeat. Data Mediolani, die xvii aprilis MCCCCLsecundo.


(a) Coś in A.
(b) Coś in A.