Registro n. 10 precedente | 1007 di 1018 | successivo

1007. Francesco Sforza al referendario di Cremona 1452 dicembre 12 Cremona

Francesco Sforza vuole che il referendario di Cremona provveda a soddisfare i cremonesi Cristoforo e Giovanni, fratelli Corradi, creditori della dote delle loro consorti, figlie del defunto Giovanni de Visiolis da Casalmaggiore, con i beni del suocero.

Referendario Cremone.
Asserunt Christoforus et Iohannes, fratres de Conradis, nostri cives Cremone, quod creditores sunt, vigore dotium consortum suorum filiarum quondam Iohannis de Visiolis de Casalmaiori, nuperime, sic exigentibus suis demeritis, suspensi de certa pecuniarum quantitate, sicut ex instrumentis publicis probare posse dicunt, ad quorum satisfactionem bona relicta per dictum quondam Iohannem teneri et obnoxia esse asseverant. Quare non intendentes preter iustitiam cuipiam fieri, volumus de expositis et contentis in eorum, his annexa petitione, diligenter, sumpta informatione, satisfactioni eorumdem provideas, sicuti iuri dignoveris convenire. Cremone, xii decembris 1452.