Registro n. 10 precedente | 1013 di 1018 | successivo

1013. Francesco Sforza al commissario sine data [1452] sine loco

Francesco Sforza, informato degli omicidi, saccheggi, furti e gravissimi misfatti, perpetrati ultimamente nelle parti di Casteggio, ha deliberato di porvi rimedio ricorrendo a Lorenzo de Vitalensibus, cui ha ordinato di portarsi sul posto e indagare, insieme con il capitano di lì, su tutti gli autori degli eccessi per catturarli e castigarli a suo arbitrio, avendogli concessa la stessa sua facoltà di colpirli sia nelle sostanze che nella persona. Agli officiali e ai sudditi spetterà il dovere di dare a Lorenzo ogni aiuto perché efficacemente possa espletare il suo compito. Aggiunge di avere incaricato Lorenzo di reperire, con la cooperazione del suddetto capitano, le somme che, in virtù di una sentenza del vicario generale Giovanni de Centonibus, gli uomini di Casteggio devono alla Camera ducale.

All. 3 Commissario [...]
Dux Mediolani et cetera, audivimus et avisati sumus quod in partibus nostris ultrapadanis iuxta castrum nostrum Clastigii et eius pertinentiias a nonnulis diebus citra perpetrata sunt homicidia, commisse de predationes, latrocinia aliique excessus enormissimi, qui quidem punitione, corretione et provisione plurimum indigent. Deliberati igitur ut tantorum malorum facinorum perpetratores omnimode inveniantur et debita pena plectantur animoque volventes quemnam virum ex nostris ad hec exequenda deputaremus et elligeremus qui iustitie cultor et amator sit, memorie revocamus prudentem et nobilem familiarem nostrum dilectum Laurentium de Vitalensibus cuius fidem, devotionem, curam et diligentiam sepenumero in gravioribus sumus experti et comprobati. Eidem itaque Laurentio commisimus et committimus per presentes quod ad locum ipsum nostrum Clastigii et ad eius pertinencias se conferat, ibique, una cum capitaneo illic nostro, solerte inquirat et investiget qui sint ii homicide predones et latrones, illosque et unumquemque ex eis et quoslibet conscios et participes tantorum excessuum in eius baylia et fortiis habere et tenere studeat et conatur, puniendo eos et quemlibet ex eis tam in ere quam in personis, et in personis quam in ere iuxta exigentiam demeritorum eorundem, servata debita iustitie forma, atribuentes eidem Laurentio, familiari nostro predicto, in his et in quolibet premissorum (a) omnem facultatem, potestatem et arbitrium que nosmet ipsi habemus mandantes que proinde offitialibus nostris quibuscumque presentibus et futuris ac universis subditis nostris quatenus memorato Laurentio et cuicumque eius nuntio pro predictis exequendis quibusvis opportunis et requisitis assistant favoribus et iuvaminibus quo facilius et habilius iniunctam sibi commissionem adimpleat et exequatur, committimusque insuper memorato Laurentio familiari nostro predicto ut una cum prefato capitaneo diligenter et accurate intelligere studeat de nonnullis pecuniarum quantitatibus, quas homines nostri de Clastigio, sive agentes pro eis, nostre dicuntur debere Camere vigore cuiusdam sententie late per dominum Iohannem de Centonibus ex Vicariis nostris generalibus, et quicquid compertum habuerit ipsos legitime debere, omni studio et diligentia curet et studeat exigere taliter quod prefata Camera nostra satisfactionem suam obtineat et exequatur, de predictis se intelligendo cum Magistris Camere nostre extraordinarie.


(a) Da et a conmissibus in interlinea.