Registro n. 10 precedente | 105 di 1018 | successivo

105. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 maggio 4 Milano

Francesco Sforza comunica al podestà di Piacenza di essere stato informato dal prete Giovanni Pietro de Nevis, prebendario della cattedrale piacentina, di essere creditore del piacentino Francesco de Strictis. Convochi detto francesco e, confermato il suo debito, lo induca a pagare.

Potestati Placentie.
Parte presbiteri Iohannis Petri de Nevis, prebendarii in cathedrali ecclesia civitatis illius nostre Placentie, expositum est quod creditor est Francisci de Strictis, civis Placentie, ex causis de quibus ab eo informaberis, a quo licet sepenumero requisiverit eius debitum minime consequi valit, scribimus itaque tibi et committimus quatenus, vocato dicto Francisco, si constiterit de credito dicti presbiteri, per omnia iuris remedia eundem Franciscum cogas et compelas ad eidem debite et integre satisfacendum de omni et eo toto, de quo verus creditor apparuerit, ius summarium et expeditisimum administrando facti veritate comperta. Data Mediolani, die quarto may MCCCCLsecundo.