Registro n. 10 precedente | 122 di 1018 | successivo

122. Francesco Sforza al giudice dei malefici di Milano 1452 maggio 6 Milano

Francesco Sforza vuole che il giudice dei malefici convochi preso di sč Giovanni de Lomeno e il fratello Pietro, tra loro in lotta, e cerchi con ogni accorgimento di rappacificarli.

Iudici maleficiorum Mediolani.
Vertitur, sicuti accepimus, non levi etiam criminalis dicordia inter Iohannes de Lomeno et Petrum eius fratrem, omnes cives Mediolanenses, et quia huiusmodi fratrum controversias peresosas (a) habemus, ea de re vobis, qui sufficientiam (b) et rectitudine prestantior esstis, committendum duximus ac per presentes comittimus quatenus, habitis coram vobis partibus et ipsis audictis et intelectis, elaboretis omni vestro studio, cura, vigilantia et expedientibus denique, omnibus remediis et debitis modis, partes easdem taliter concordes reddere quod amplius invicem contendere non habeant, sed in mutuo amore et fraterna cartitate commiant, quod si feceritis quemadmodum vos facturum non ambigimus rem nobis gratam quidem geretis. Data Mediolani, die vi may MCCCCLII.
Nolentes quoque quod super aliquibus querelis per partes hinc inde porectis procedatis, casu quo compositioni inter partes locus existat. Data ut supra.


(a) Segue hel depennato.
(b) Cosė in A.