Registro n. 10 precedente | 13 di 1018 | successivo

13. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 aprile 19 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Piacenza di revocare qualsiasi novità fatta contro i ricorrenti Paolo della Costa e Bernardino da Grondone e poi renda giustizia alle parti (comune e uomini di Gazzola contro Paolo e Bernardino), secondo il disposto nelle lettere ducali.

Potestati Placentie.
Dilecte noster, scripsimus pridie tibi ad supplicationem comunis et hominum Gazole, Placentini districtus, exponentium quod quidam Paulus dela Costa et Bernardinus de Grondono tenebantur ad contribuendum cum eiis pro ocurrentibus oneribus et cetera, diligenter de expositis informare studeres et providere si dicti Paulus et Barnardinus tenerentur coresponderent, prout iustum foret et quemadmodum in dictis nostris literis contineri reperiatur, ad quas relationem haberi volumus. Nunc autem, accepta supplicatione presentibus inclusa parte dictorum Pauli et Bernardini, et attendentes quod litte pendente inter partes nihil debet innovari, scribimus tibi et volumus quod quancumque ilegitime factam contra dictos supplicantes revocari primo facias novitatem et postmodum partibus ipsis iusticiam facias et ministres iuxta tenorem predictarum nostrarum litterarum, et taliter quod neutra partium ob inde digne possit lamentari. Data Mediolani, die xviiii aprilis MCCCCLII.