Registro n. 10 precedente | 134 di 1018 | successivo

134. Francesco Sforza al podestà di Mariano Comense 1452 maggio 8 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Mariano Comense di accertare se corrisponde a verità la lamentela di Paynolo de Perotoriis e Giacomino dell'Orto, massari di Antonio Porro da Barlassina, di avere oneri superiori agli altri: glieli riduca.

[ 23r] Potestati Marliani.
Conqueruntur Paynolus de Perotoriis et Iacobinus del'Orto, massarii nobilis dicti nostri Antonii de Porris in loco Barlasine, eo quod ultra debitas porciones et eorum facultates in extimo eorum admodum gravati sunt et enormiter quidam, sicuti ex tenore involute eius petitionis latius videre poteris. Quare, cum exposita digna provisione videatur, eam ob rem mandamus tibi et volumus quatenus de expositis diligenter informari (a) procures, et si dignoveris supplicantes eosdem pre ceteris gravatos esse et ultra facultates suas, uti asseritur, tunc supplicantibus extimum ad debitum et honestum reduci facias et taliter quod equalitas omnino servetur sic quod iustam non habeat quere causam. Data Mediolani, die viii may MCCCCLII.


(a) Segue mandamus depennato.