Registro n. 10 precedente | 158 di 1018 | successivo

158. Francesco Sforza a Corrado Sforza Fogliani 1452 maggio 10 Milano

Francesco Sforza ordina a Corrado Sforza Fogliani di rendere giustizia (non curandosi di lettere di famigliarità fatte da qualsiasi condottiero che pretende di concedere esenzioni) a Matteo Inviziati, imponendo a qualunque debitore di onorare i propri impegni finanziari.

Domino Conrado de Foliano.
Conquestus est Matheus Inviciatus, civis noster Alexandrinus, non posse eius debitam consequi satisfactionem a nonnullis debitoribus eius ita retrogradi et renitentes sunt, aliqui etiam, pretextu literarum familieritatis eisdem im partitarum per aliquas ex ductoribus nostris armorum, satisfacere sibi negligunt, prout ab ipso Mateo informaberis. Volentes itaque unicuique viris debitum ministrari, scribimus tibi et volumus quod prefato Matheo contra quoscumque debitores suos, quavis sint [ 26v] causa et ocasione, ius ministres et ministrari facias sumarium et expeditum, simpliciter et de plano sine strepitu et figura iuditii, cavilationibus et frivolis exceptionibus quibuscunque abiectis, facti veritate comperta, et constito de vero exponentis credito, debitores huiusmodi quibusvis iuris remediis compelas et astringi facias ad eidem debite satisfaciendum de omni et eo toto de quo verus apparuerit creditor, literis familiaritatis de quibus supra et aliis frivolis exceptionibus non admissis, proxime futuris feriis necessarium non attentis. Data Mediolani, die decimo may MCCCCLII.