Registro n. 10 precedente | 176 di 1018 | successivo

176. Francesco Sforza al podestà di Alessandria e al podestà di Sale 1452 maggio 9 Milano

Francesco Sforza scrive ai podestà di Alessandria e di Sale che, considerata la richiesta di Elisabetta Mandelli, figlia del defunto Raffaele, e tenuto conto che la richiedente è minorenne, le venga dato un curatore e sia fatto il relativo decreto per i contratti per la cui conclusione dovrebbe portarsi a Milano.

[ 29r] Potestatibus Alexandrie et Sallarum.
Parte Elisabet de Mandello, filia quondam spectabilis Raphaellis, exhibita nobis, presentibus annexa petitio, cuius continentiam attendentes, precipue quia supplicans minor est et eius commodis dignum in servire contentamur, et volumus quod quisque et seu aliter vestrum, prout expediens fuerit, provideatis eidem minori de idoneo curatore et contractibus celebrandis autem prestetis et decretum, prout requiritur, postea quam in minoris ipsius utilitatem et commodum tendere videbitur, attenta distantia habitationis ipsius supplicantis ab hac nostra civitate Mediolani ad quam necesse (a) esse pro ipsis celebrandis contractibus supplicantem eandem accedere, quod sibi non mediocriter dificile esset. Data Mediolani, die viiii may MCCCCLII.


(a) Segue est depennato.