Registro n. 10 precedente | 177 di 1018 | successivo

177. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 maggio 12 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Piacenza di concedere che, con procedura abbreviata, il conte Bartolomeo Anguissola ottenga il saldo dei suoi crediti contro qualsiasi debitore.

Potestati Placentie.
Omnibus si quidem administranda iustitia est, set eos qui in servitiis et commodis nostris nedum copias suas sed et eorum proprias personas exponunt propitiis favoribus et honestis complecti non existamus indignum, supplicatio, itaque nobis parte spectabilis comitis Bartholamei de Angosolis, nostri dilectissimi, quod nonnullos debitores habet tantum pertinaces et retrogrados quod nisi interveniente nostro sufragio eius debita non potuit assequi satisfacionem, et scribimus propterea tibi et mandamus quatenus prefato comiti, vel eius cuique (a) legiptimo nuntio, contra quoslibet et singulos eius debitores ius (b) summarium ministres et expeditissimum simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, abiectis cavilationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque ullo penitus absque litigio, facti veritate comperta et constito de ipsius comitis vero credito, dictos debitores et unum quemque per expedientia queque iuris remedia, et etiam infra dies qui[n]decim postquam de vero aparuerit credito, cogas et compellas ad eidem comiti vel eius nontio et toto eo quod habere debuerit et in talem modum quod ommissis dilactionibus et circuitionibus quibusvis litigiorum sibi satisfiat. Data Mediolani, die xii may MCCCCLII.


(a) In A cuiqque con la prima q depennata.
(b) Segue summariarum depennato.