Registro n. 10 precedente | 196 di 1018 | successivo

196. Francesco Sforza al legato in Avignone 1452 maggio 12 Milano

Francesco Sforza raccomanda nuovamente al legato in Avignone i figli di Antonio Ludovico Gabrieli de Guaschis, perché venga posto termine alla loro causa sulla validità del testamento, ritenuta conclusa, ma che ora è stata riassunta.

[ 32r] Domino legato in Aviniore.
Reverendissime in Christo pater et domine plurimum honorandum, meminimus dominacioni vestre alias comissos redidisse nobiles filios condam domini Antonii Ludovici de Gabrielis de Guaschis, subdictos nostros, respectu hereditatis condam Rufini Guaschi. Nunc vero, quando putabamus causam ipsam iam diffinitam esse, maxime cum de validitate testamenti, pro quo agitur, cerciorata sit paternitas vestra ex litteris reverendi domini episcopi Alexandrini et potestatis nostri ibi, audivimus causam adhuc indicisam esse, pro quo non mediocriter admirati sumus. Quapropter iterato ad prefactam dominationem vestram scribere decrevimus illam admodum rogantes ut ipsos nobiles nostros, nostri considerative ita suscipiat comendatos quod huic sue cause debitus imponatur finis quo ipsi diutius laboribus et expensis non protrahantur et digne nobis reffere possint a vestra paternitate iuris sui debitum obtinuisse, quemadmodum indubie eam facturam credimus et nos, procul dubio, per quibuscumque de illis vestris partibus vestri causa faceremus. Data in felici nostra civitate Mediolani, die xii may MCCCCLII.