Registro n. 10 precedente | 22 di 1018 | successivo

22. Francesco Sforza al podestā di Monza 1452 aprile 19 Milano

Francesco Sforza ordina al podestā di Monza di non molestare Franceschino Cremosano, cittadino di Milano, se realmente consta che egli č giā contribuente assolvente i carichi della sua cittā.

Potestati Modovetie.
Dilecte noster, consequeritur Francischinus Cremosanus, civis noster Mediolani, quod artari vult ad solutionem onerum occurrentium cum comuni illo Modovetie preter debitum et consuetum, cum sit extimatus in ista civitate nostra Mediolani ibique onera supportet, prout in eius inclusa suplicatione commemorat. Scribimus tibi propterea et mandamus quod, proprius habita de expositis debita informatione, dictum Francischum extimatum esse et honera persolvere, ut narrat, et cum illo comuni numquam contribuisse in oneribus persolvendis, provideas et taliter fatias quod ea occasione nullatenus molestetur nisi res aliter haberet. Data Mediolani, die xviiii aprilis MCCCCLsecundo.