Registro n. 10 precedente | 250 di 1018 | successivo

250. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 giugno 8 Pontevico

Francesco Sforza comunica al podestà di Cremona che, su richiesta del cremonese Cristoforo de Bentis, ha prorogato di dodici giorni i termini della causa: ne dia avviso ai testi.

[ 39r] Potestati nostro Cremone.
Ne Crhistoforus de Bentis, civis noster Cremonensis, digne conqueri valeat quod in causa, de qua inclusa facit supplicacio, eius mentionem brevitate fortassis termini succumbere veniat, ea de re instantiam cause eiusdem a die finituri termini ipsius in antea usque ad dies duodecim continuos inclusive exinde proxime secuturus, pro[ro]gammus et prorogamus per presentes volentes quod provideas ut ille in quem compromissum, de quo ibidem exprimitur, factum est causam antedictam intra termini presentis nostre prorogationis omnino terminet et decidat iuxta commissionem sibi factam, compellendo quoque testes quoscumque qui per partes, dicto in termino sive alteram earum produci voluerint ad veritatis testimonium perhibendum in eam ipsam sicuti honestum censemus. Ex felicibus nostris castris apud Pontemvicum, die viii iunii 1452.