Registro n. 10 precedente | 261 di 1018 | successivo

261. Francesco Sforza a Giovanni de Sichis 1452 giugno 12 Verola Alghise

Francesco Sforza decide di affidare all'opera del dottore Giovanni de Sichis, dei vicari generali, il ripristino della legalitą a Pavia, perseguendo e condannando gli autori delle malefatte che si succedono in cittą.

[ 41r] Dux Mediolani, et cetera. Intelligentes, tam ex querela deputatorum provisionum nostre civitatis Papie quam aliorum plurimum in ea commorantium, nec sine magna animi cum displicentia quod dicta in nostra civitate non leves commissi sunt excessis homicidia et plurima alia illicita, ex quibus scandala et magna quidem inconvenientia facillime exoriri possent cum ad illorum refragationem et debitam punitionem nulla procedatur via, et dispositi huiusmodi inhonestis debita censura occurrere, eam ob rem satis opere comprobatam habentes sufficientiam probitatem et rectitudinem nobilis et sapientis (a) doctoris domini Iohannis de Sichis, ex vicariis nostris generalibus, eidem rem huiusmodi committendam duximus, ac per presentes committimus, volentes et ei iniungentes expressius et mandantes ut, omni posthabita mora, post harum receptionem ad predictam civitatem nostram civitatem Papie sese conferat et ibidem omni vigillantia, studio, cura et opera elaboret premissorum veritatem cernere, procedendo contra maleactores et ipsorum excessuum actores et perpetratores et eos condemnando et puniendo, prout iuri consonum videbitur et taliter quod delicta nequaquam impunita pertranseant et scandalorum via omnino precidatur. Mandantes propterea universis et singulis iusdicentibus et officialibus nostris presentibus et venturis ad quos spectet et fuerint requisiti pariter et subtitis quibuscumque quatenus, in his omnibus commissionem hanc nostram concernentibus eidem domino Iohanni pareant et obediant, sibique consilium prestent, auxilium et favorem pro quanto gratiam nostram caripendunt. In quorum, et cetera. Ex felicibus castris nostris apud Varolam Alghisii, die xii iunii 1452.


(a) Segue legum depennato.