Registro n. 10 precedente | 271 di 1018 | successivo

271. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 giugno 17 Dello

Francesco Sforza ordina al podestà di Piacenza che, appurato essere conforme a verità quanto Giovanni Francesco, detto Ratto, espone nella sua supplica e se la causa, per la partenza del vicario podestarile, non può concludersi, la riprenda lui (podestà) e la porti rapidamente a termine.

Potestati nostro Placentie.
Iohannes Franciscus, dictus Ratus, de Fogiano, armiger noster, inclusam his nobis dedit supplicationem, cuius visa continentia, maxime quia causa pro qua agitur dotalis est et favore digna, mandamus tibi et volumus quatenus si, habitis coram te partibus, noveris vera essere exposita, et precipue quod, propter vicarii tui ibidem memorati discessum ab illa nostra civitate, causa terminari nequiverit, uti asseritur, eo casu, in re ipsa procedas et ius ministres omni cum celeritate possibili, et ullo absque litigio, reiectis cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque, aliquo lapsu temporis non attento. Ex felicibus nostris castris apud Delum Brissiensem, die xvii iunii 1452.