Registro n. 10 precedente | 275 di 1018 | successivo

275. Francesco Sforza al podestà di Parma 1452 giugno 21 Castelgonelle

Francesco Sforza ordina al podestà di Parma di vagliare quanto il parmense Giovanni Tardelano scrive nella sua supplica circa il debito che aveva con il veneto Niccolò Contarini, debito pagato, come egli assicura, ma per il quale viene ora inquietato da alcuni mercanti della città. Il duca vuole che, appurato essere vero quanto Giovanni dice, si vieti che egli venga molestato.

[ 43v] Potestati nostro Parme.
Recepimus gravem querelam parte Iohannis Tardeleni, civis nostri Parmensis, eo quod, licet semel satisfecerit Nicolao Contarino, civi veneto seu agentibus pro eo (a) quod eidem debebat, et hoc per insolutum, dationem partis cuiusdam sue domus Astensis cuncurrentem quantitatem veri crediti ipsius Nicolai, tamen nunc, ad instantiam quorundam mercatorum illius nostris civitatis, sub asserto pretexto, turbatur pro huiusmodi debito soluto, preter omnem iuris debitum, et inquietatur in eius non leve detrimentum et prout ab eo latius intelligetis. Quam ob rem, cum bona fides non patiatur ut idem debitum bis persolvatur, contentamur et vobis mandamus quatenus, si habita de narratis vera informatione, noveritis ita esse, uti premittitur, eo casu dictum supplicantem hac de re molestari vel perturbari nequaquam patiamini, sicuti honestati congruere videtur, ubi autem res aliter se haberet vel aliud iuridicum adduceretur in contrarium, de his vellemus a vobis reddi certiores. Ex felicibus nostris castris apud castrum Gonellarum, die xxi iunii 1452.


(a) pro eo ripetuto.