Registro n. 10 precedente | 291 di 1018 | successivo

291. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 giugno 25 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al podestà di Cremona che, presa visione della veridicità di quanto lamenta Giacomo de Pizo, abitante di Sissa, a causa della fideiussione data a richiesta del conte Giovanni Lorenzo de Comitibus e di Pietro Marasca, cittadini cremonesi, e dei macellai per il conte Marco de Cerratis, parmense, convochi i predetti Lorenzo e Pietro e imponga loro di sollevare Giacomo dalla fideiussione.

Potestati Cremone.
Denuo parte Iacobi de Pizo, habitatoris Sissie, querimoniam suscepimus quod, occasione fideiussionis per eius prestite ad instantiam Iohannis Laurentii de Comitibus et Petri dela Marasca, civium Cremonensium ,et becariorum, versus comitem Marcum de Cerratis, civem nostrum Parme, molestatur et perturbatur. Qua re iterato scribimus tibi et mandamus quatenus, sumpta de premissis expedienti informatione, si exposita vera esse constiterit, omnibus iuris remediis, dictos Iohannem Laurentium et Petrum compellas aut eorum fideiussores ad relevandum dictum Iacobum indemnem et illesum, ab huiusmodi fideiussione et taliter quod obinde amplius digne conqueri non valeat. Ex nostro felici exercitu apud Quinzanellum, die xxv iunii 1452.