Registro n. 10 precedente | 294 di 1018 | successivo

294. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 giugno 25 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia di scrivere al capitano dell'Oltrepo pavese di rilasciare a Biagio de Curte i frutti del possedimento di Perrano, fatti sequestrare con lettere podestarili da Bartolo de Curtesiis, curatore dei figli di Beltramina de Matregnano.

[ 47r] Potestati Papie.
Nobis exposuit Blasius de Curte, harum exibitor, quod ad instantiam Bartole de Curtesiis, curatoris filiorum Bertramine de Matregnano, et in executione litterarum tuarum per capitaneum nostrum disctrictus Papiensis ultra Padum sequestrati sibi sunt fructus possessionis de Perrano, ob quam inter eos controversia vertitur et quod obinde coram prefacto capitaneo ydonee satisdedit, prout in similibus convenit et expedit et ideo licentiari sibi fructus huiusmodi petit et requirit. Scribimus itaque tibi et mandamus quatenus, si ita est quod fideiusserit, uti narrat, provideas opportune et scribas dicto capitaneo quod fructus ipsos sibi relaxari faciat et licentiari per modum quod hanc ob rem is Blasius dignam non habuerit querimoniam facere. Ex nostro felici exercitu apud Quinzanellum, die xxv iunii 1452.
Et si forte aliquid iuridicum in contrarium extaret, volumus litteris tuis, avisari. Data, ut supra.