Registro n. 10 precedente | 309 di 1018 | successivo

309. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 luglio 14 Trignano

Francesco Sforza scrive al podestà di Piacenza di affidare nuovamente a magistro Luigi de Burla la vertenza dotale tra Agnese, vedova di Gerardo Zenibelli, e Antonia, vedova di Giacomino Zanibelli, ma al presente sposata ad Andrea Palastrelli. Se magistro Luigi non accettasse, le parti si rivolgano a un altro, di cui entrambe si fidano e che, a norma degli statuti e ordini cittadini, decida la loro vertenza entro quindici giorni.

Potestati Placentie.
Sicuti nobis extitit, expositum fuit alias amicabiliter commissa controversia vertens inter Agnetem, relictam quondam Gerardi Zenibelli, parte una, et Antoniam, relictam quondam Iacobini Zembelli et nunc uxorem Andree Palastrelli, civis nostris Placentini, parte ex altera, sapienti artium et medicine doctori domino magistro Aluysio de Burla, civi nostro Placentino, qui ipsam causam, sicuti relatum est, intra terminum compromissi diffinire non potuit et adhuc indecisa permanet. Quare considerantes causam ipsam, quia de re dotali et alimentaria agitur, non esse iudiciariis strepitibus deducendam et cognoscendam, sed quanto summarius et expeditius fieri possit terminandam, ne partes laboribus et expensis litigiorum diutius fatigentur, scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis ipsis partibus, studeas easdem concordare ad denuo compromitendas in ipsum magistrum Aluysium tanquam informatum de causa ipsa. Si vero ad hoc asentire (a) renuerarit compellas ipsas ad compromittendas in alium amicum comunem ipsarum confidentem iuxta formam statutorum et ordinum civitatis illius superinde disponentium, qui differentiam huiusmodi intra terminum dierum xv a die sibi facte causam eandem decidat et terminet cum validitate actorum et testium quorumcumque factorum et actorum sub dicto domino Aluysio dummodo legiptime, et cetera. Ex castris ut supra, xiiii iulii 1452.


(a) Coś in A.