Registro n. 10 precedente | 332 di 1018 | successivo

332. Francesco Sforza al capitano del lago di Como 1452 luglio 19 Trignano

Francesco Sforza vuole che il capitano del lago di Como, letta la suppica di Cristoforo de Buschis e nipoti, chiamate le parti, se gli consta essere vera la promessa fatta dai menzionati de Clasio verso i ricorrenti, ordini che essa abbia effetto.

Capitaneo lacus Camarum.
Dilecte noster, porrectam nobis, parte Cristofori de Buschis et nepotum, supplicationem videbitis, presentibus annexam, eius autem continentiam attendentes, maxime quia equum est conventa et promissa servare, contentamur et volumus quod si, habitis presentibus, tibi apparuerit narata in supplicatione veritate niti et precipue de promissione, ut dicitur, facta per memoratos in supplicatione de Clasio erga dictos supplicantes de satisfatiendo infra mensem proximum et cetera, sicuti in ea plenius exprimitur, eo casu provideas quod promissio eadem sive conventio, tam respectu caducitatis bonorum quam solutionis fictorum omino iusta illius dispositionem observetur debite et executioni mandetur, taliter quod supplicantes iure suo nequamquam privati remaneant, sed indemnitati sue omnino consulatur. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die ut supra MCCCCLII.