Registro n. 10 precedente | 334 di 1018 | successivo

334. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 luglio 18 sine loco

Francesco Sforza ordina al podestà di Cremona di convocare le parti e intesi i loro diritti, se trova che Cresone è il vero creditore, imponga che egli venga soddisfatto.

[ 53v] Potestati Cremone.
Dilecte noster, intellecximus que nobis resc[r]ipsit vicarius tuus circha supplicata nobis per Petrum de Polis, civem nostrum Cremonensem, contra Cresonum hebreum, illius nostre civitatis Cremone habitatorem. Cum igitur aserat iura tantummodo cuidem tantummodo eiusdem Petri vidisse eo quod Cresonus ipse suas non premissas facere defensiones quas, si fecisset, videbatur ius[ti]ciam confevere (a). Eam ob rem comittimus tibi et volumus quatenus, evocatis ad te partibus, et earum intelectis examinatisque accurate iuribus, si dignoveris eundem Cressonem verum esse creditorem, uti affirmat, eo casu, provideas quod sibi obinde integre satisfatiat pro omni et toto eo quod debite huiusmodi causa habere debuerit taliter quod ullo absque litigio et temporis dilatione satisfationem suam cum integritate, ut premittitur, omnino reportet. Ex felicibus nostris castris, die ut supra MCCCCLII.


(a) In A iustiam confevesse con sse depennato.