Registro n. 10 precedente | 345 di 1018 | successivo

345. Francesco Sforza al giudice dei malefici del podestà di Cremona 1452 luglio 21 Trignano

Francesco Sforza ordina al giudice dei malefici del podestà di Cremona che, accertata la verità di quanto affermato da Giacomo e Ambrogio Mariani, consenta l'escussione di tutti i testi che i predetti intendono produrre.

Iudici maleficiorum potestatis Cremone.
Intellectis iis que nobis significarunt Iacobus et Ambrosius de Marianis per eorum petitionem, quam vobis mittimus alligatam, contentamur et volumus quod, si narrata vera sunt, eo casu, testes quoscunque, qui per supplicantes eosdem produci in causa voluerint, admittatis et admitti examinarique faciatis ex officio vestro, cum probationum via non sit angustanda et ne supplicantes privari iure suo indebite veniant. Ex felicibus nostris castris apud Trignanum, die xxi iulii 1452.
Aliquibus in contrarium non attentis. Data ut supra.