Registro n. 10 precedente | 346 di 1018 | successivo

346. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 luglio 21 Trignano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano di sospendere la causa contro il condottiero ducale Zanotto Visconti, intentata contro di lui dalla moglie del defunto Baio de Ghisulfis.

Potestati Mediolani.
Querelam habuimus a strenuo armorum ductore et affine nostro dilecto Zanoto Vicecomite, eo quod nuntiatum sibi esse, asseverat (a), silicet contra eum motam litem coram te ad instantiam uxoris quondam Baii de Ghixulfis, post suum e civitate illa nostra recessum, quequidem hoc precipue tempore tentata esse (b) affirmat, cum noverit dicta eius adversaria ipsum in his felicibus nostris castris remorari et implicitum esse, adeo quod defensiones suas facere non possit. Qua ex re volentes rei huic debite providere, mandamus tibi et volumus quatenus a procedendo in causa ipsa supersederi facias donec aliud habueris in mandatis et ad nostri usque beneplacitum. Data ut supra.


(a) Segue slz depennato.
(b) Segue dicitur depennato.