Registro n. 10 precedente | 374 di 1018 | successivo

374. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1452 luglio 26 Gabbiano

Francesco Sforza ordina al capitano di giustizia di non procedere contro il milanese Cristoforo da Molteno, colpevole di aver accolto, violando i decreti ducali, l'omicida Mondino da Molteno. Il duca, mosso da compassione per le figlie e le sorelle, ha concesso a Cristoforo la grazia.

Capitaneo iustitie.
(a) Moti ex causis coram nobis allegatis parte Cristofori de Molteno, civis nostri Mediolani, contra quem procedere videmini, ex eo quod quondam Mondinum de Molteno, homicida, ut asseritur, in eius domo debuit accepasse, preter (b) dispositionem nostrorum decretorum, compatientes potissime oneri filiarum et sororum eiusdem supplicantis et, quia minus conveniens admodum videtur ut supplicans, qui a principali inquisitione per mortem (c) predicti quondam Mondi absolutus esse dicitur, nunc ex causa huiusmodi receptationis debeat fatigari, duximus illum gratia potius et liberalitate nostra complecti quam iuris rigorem sequi: que res optimum quemquem decet principem. Contentamur igitur et vobi[s] mandamus gratiam eidem Christoforo fatientes liberalem quod contra eum, ex causa (d) memorata, nullatenus ad ulteriora procedatis neque procedi patiamini vel (e) permittatis et omnem contra eum proinde et eius bona attentatam novitatem fatiatis libere (f) revocari, sicque de cetero Christoforus, nullo pacto, realiter vel personaliter valeat quovismodo molestata (g), aliquibus in contrarium non obstantibus. Ex felicibus castris nostris apud Gabianum, die xxvi iulii 1452.


(a) A margine sinistro: Pro magnifico Bartholameo Coyono.
(b) Segue fermam depennato.
(c) Segue per depennato.
(d) Segue morata depennato.
(e) Segue proce depennato.
(f) libere in interlinea.
(g) Cosė in A.