Registro n. 10 precedente | 379 di 1018 | successivo

379. Francesco Sforza al vicario del podestà di Piacenza 1452 luglio 27 Gabbiano

Francesco Sforza sollecita il vicario del podestà di Piacenza a dare esecuzione alle sentenze emanate a favore di Agnesina, vedova del piacentino Bartolino de Avedo. Se vi fosse qualche impedimento giuridico, ne dia informazione al duca.

Domino vicario potestatis Placentie.
Scripsimus pridie vobis ad requisicionem Agnesine, relicte quondam Bartolini de Avedo Placentini, executioni dimandare deberetis sententias duas in eius favorem latas, sicuti affirmat in controversia versa inter ipsam supplicantem et Lucam de Curatico, quando de iure exequi mererentur et prout in eis litteris seriosius exponitur. Nunc autem, habita nova querimonia parte eiusdem Agnesine per memoratas sententias exequi recusatis, in ipsius exponentis non leve preiuditium, cum inhabilis ad litigandum penitus sit, denuo scribimus vobis quod sententias easdem, quando merito exequi debeant, eas omnino exequamini, prout iuri convenit et in talem modum quod obinde ulteriorem querimoniam digne non sentiamus nec vobis ea de re amplius scribere habeamus, si forte aliquid iuridicum obstaret, volumus vestris litteris nos avisetis. Ex felicibus castris nostris apud Gabianum, die xxvii iulii 1452.