Registro n. 10 precedente | 387 di 1018 | successivo

387. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 [luglio] 28 Gabbiano

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia di far rispettare da Maffeo da Montarpino la promessa inserita nello strumento di vendita di un possedimento fatto a Giovanni da Cavirano, capitano del divieto nell'oltrepo pavese. Non avendo a cị ottemperato, gli imponga di osservare tale promessa e di indennizzare l'acquirente per i danni causati dall'inosservanza dell'accennata promessa.

[ 62v] Potestati Papie.
Conqueritur nobilis Iohannes de Cavirano, capitaneus devetus Papiensis ultra Padum dilectus, de domino Maffeo de Montarpino, qui sibi, quadam suam vendisse solemniter debuit possessionem promississe, que in (a) ipso venditionis instrumento eam manutenere et defendere cum iuribus et aquarum et aliis suis quibuscumque, quod quidem adimplere et observare necligit in eius non mediocre detrimentum, sicuti a Iohanne antedicto, vel pro eo agentibus, latius inteliges. Qua ex re mandamus vobis et v[o]lumus quatenus ad omnem supplicantis requisitionem, sive legiptimi sui nuntii, si narrata, evocato ad vos predicto domino Maffeo, esse vera, compereritis, provideatur expedienter quod dictus Maffeus observet et adimpleat quecumque per eum in antedicto venditionis instrumento promissa, providendo etiam circha suplicantis indemnitatem pro damnis proinde passis, quemadmodum iuri consentaneum fuerit et premissa expediatur omni cum celeritate possibili ac ullo penitus absque litigio. Ex felicibus nostris castris apud Gabianum, die xxviii 1452.


(a) Segue eo depennato.