Registro n. 10 precedente | 395 di 1018 | successivo

395. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 luglio 30 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al podestà di Cremona che, se gli consterà che Battista Lazerio da Cremona è vero debitore del parmense Leonardo Bardelli de Antonibus, lo induca a pagare ogni suo debito.

Potestati Cremone.
Creditorem se dicit Leonardus de Bardellis de Antonibus parmensis Baptiste Lazerii de Cremona de nonnulla pecuniarum suma, prout ab eo informaberis. Scribimus tibi igitur et mandamus quatenus, evocato dicto Baptista, si tibi constiterit de vero ipsius Leonardi credito, memoratum Baptistam quibusvis iuris remediis costringas et compellas ad eidem Leonardo integre satisfatiendum de omni et eo toto de quo verus creditor apparuerit, in premissis procedendo sumarie simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, abiectis cavilationibus et frivolis exceptionibus quibuslibet, facti veritate comperta. Ex nostris felicibus castris apud Quinzanum, die xxx iulii 1452.