Registro n. 10 precedente | 401 di 1018 | successivo

401. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 luglio 31 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al podestà di Cremona di convocare Guglielmo Carlevario da Spineda, che contesta di dover pagare gli oneri del comune: se constaterà che vi è tenuto, li paghi.

Potestati Cremone.
Negat Guilielminus Carlevarius, habitator loci nostri Spinete, persolvere contingentem sibi portionem ex oneribus incombentibus communi loci eiusdem, sicuti parte hominum ibidem nobis querelanter expositum extittit, quare, cum ipsi Guilielmino non levis pars dictorum contingat onerum a quibus neminem preservare intendimus, scribimus tibi et comittimus quatenus, dicto Gulielmino evocato, si constiterit tibi eundem ad dictorum onerum solutionem teneri, illum omnino compellas et astringas ad huiusmodi satisfationem taliter quod obinde ulteriorem querimoniam non sententiamus. Ex nostris felicibus castris apud Quinzanum, die xxxi iulii 1452.