Registro n. 10 precedente | 414 di 1018 | successivo

414. Francesco Sforza al Consiglio di giustizia 1452 agosto 2 Quinzanello

Francesco Sforza dice ai membri del Consiglio di giustizia che, siccome di quello che gli hanno dato ne ha abbastanza, ordina di fare quella sospensione di cui nei dì passati si lamentava il famigliare ducale Giovanni Antonio de Figino.

[ 67r] Dominis de Consilio iusti[ti]e.
Per ea que ad nos in presentiarum dedistis sat accepimus, quibus ducti de causis eam feceritis suspensionem, de qua superioribus diebus conquerebatur Iohannes Antonius de Figino, familiaris noster dilectus, que quoniam nobis et legitime et iuridice vise sunt et non secus ac de vobis speramus satisfacti quidem obinde reddimur, contentamurque ut ea in re, vestro more solito, et prout convenientius videbitur, agatis et provideatis nichil cum, ut prediximus, de hac preter evenit. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die secundo augusti MCCCCLII.