Registro n. 10 precedente | 421 di 1018 | successivo

421. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1452 agosto 4 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al capitano di giustizia di prendere visione della supplica di Giovanni Varesino: cerchi di prendere il menzionato Tommasino e di non rilasciarlo fino a che non abbia restituito la cappa o l'equivalente prezzo.

Capitaneo iusti[ti]e.
His incluxam vobis mittimus supplicationem quandam per cuius tenorem inteligetis querelam nobis factam per Iohannem Varisinum: eius autem atenta continentia, et ne memoratus in ea Thomaxinus de eius malitia valeat gloriari, contentamur et vobis comittimus quatenus, si narrata vera sunt, eum Thomaxinum habere penes vos omnino curetis nec illum abire patiamini donec supplicanti restituerit capam suam, pro qua agitur, aut de eius competenti et debito pretio satisfecerit integre sicque indilate debitum suum consequatur et ullo absque litigio. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die iiii augusti MCCCCLII.