Registro n. 10 precedente | 428 di 1018 | successivo

428. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 agosto 4 Quinzanello

Francesco Sforza affida al podestà di Cremona la decisione della causa tra Giovanni de Botis e Pietro Capellano.

[ 69v] Potestati nostro (a) Cremone.
Pro controversia vertente inter Iohannem de Botis et Petrum Capellanum, cives nostros cremonenses, habuimus in presentiarum coram nobis partes ipsas, eis igitur auditis. differentiam eiusmodi tibi duximus comittendam ac per presentes comittimus et volentes (b) quod, habitis partibus, controversiam sepedictam examines quam diligentius et veritatem omnino erruere nitaris, qua comperta, sola ipsa facti veritate inspecta ac ullo penitus absque litigio causam eandem prout convenientius (c) fuerit termines et decidas in modum quod (d) hac in re, in qua plures nostre emanarunt ulterius litteras replicare nostras non oporteat et ne partes maioribus proinde affitiantur dispendii. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die iiii augusti 1452.


(a) Segue Cremoie depennato.
(b) volentes corretto su volentenus.
(c) Segue videtur depennato.
(d) Segue decidas depennato.