Registro n. 10 precedente | 451 di 1018 | successivo

451. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1452 agosto 11 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al capitano di giustizia di provvedere a che gli arbitri, menzionati nella supplica di Caterina Crispi, decidano la causa: se non lo facessero, rimetta la vertenza al giudice competente.

Capitaneo iustitie.
Videbitis que nobis exposita sint parte Chaterine de Crispis per inclusam eius supplicationem. Quare, cum causa pro qua agitur more civilis esse dicatur et de ea factum compromissum, mandamus vobis et volumus quatenus provideatis ut memorati in supplicatione arbitri causam omnino terminent et decidant, quod, si fieri nequiverit, eo casu huiusmodi causam remittatis ad iudicem superinde competentem iustitiam administraturum, ne alicui iusta prebeatur querele materia. Ex felicibus nostris castris, ut supra.