Registro n. 10 precedente | 460 di 1018 | successivo

460. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1452 agosto 13 Quinzanello

Francesco Sforza comunica al Regolatore e ai Maestri delle entrate che, dopo aver percepito che per il salvacondotto concesso a Rugulerio de Scaravatiis sarebbero derivati danni alla Camera ducale e a privati, ha revocato tale concessione.

Regulatori et Magistris intratarum.
Anno delapso, iustis et legitimis moti de causis concessimus Rugulerio de Scaravatiis salvum- conductum et fidantiam nostram pro debitis suis ad nostri usque beneplacitum, nunc vero, quia inteleximus ex huiusmodi salviconductu (a) preiuditium non mediocre afferri Camere nostre et alliis privatis personis duximus salvumconductum infringere. Et propterea salvumconductum eundem revocantes per presentes mandamus vobis et volumus quatenus de huiusmodi nostra revocatione not[i]tiam dicto Rugulerio fieri fatiatis, ut exinde iustitia administretur et quisque sibi debitum assequatur. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die 13 augusti 1452.


(a) Cosė in A.