Registro n. 10 precedente | 488 di 1018 | successivo

488. Francesco Sforza al podestà di Parma 1452 agosto 17 Quinzanello

Francesco Sforza, presa accurata visione della supplica della priora e delle suore di Santa Caterina di Parma, affida al podestà di Parma la soluzione della causa che, sorta per le occupazioni di Agostino Rossi, non s'era potuta decidere.

Potestati Parme.
Parte (a) venerabilium dominarum et priorisse et monianialium (b) Sancte Calterine, civitatis illius nostre Parme, presentibus involutam supplicationem, suscepimus illius ergo atenta continentia, et precipue quod, ex (c) occuppationibus domini Aug[ust]ini de Rubeis, cui, causa de qua agitur commissa extiterat non potuerit decidi, scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis partibus, studeas de expositis dilligenter informari et partibus ipsis iustitiam ministres, decernentes quod acta, que superinde, dummodo legitime, pro minori ipsarum partium incomodo, valeant et roboris firmitatem obtineant ac si denuo coram te fierent, premissa expediendo quam sumarius et expeditius fieri possit. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die xvii augusti 1452.


(a) Segue nobilium depennato.
(b) Coś in A.
(c) Segue occupantibus occupationibus depennato.