Registro n. 10 precedente | 523 di 1018 | successivo

523. Francesco Sforza al luogotenente di Lodi 1452 agosto 22 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza vuole che la causa tra Luigi e i fratelli Capitani d'Arzago e Filippo Andenna, non avviata dal predecessore Ventura da Montesiccardo per la sua partenza, venga istruita e conclusa dall'attuale luogotenente di Lodi.
Locuntenenti civitatis nostre Laude.
Fecimus alias commissionem nobili Venture de Montesicardo, tunc nostro locumtenenti ibi, de quadam controversia vertente inter Aluysium et fratres de Captaneis de Arzago, pro una parte, et Filippum de Andena, parte ex altera, cognoscenda summarie et expeditissime ac ullo penitus absque litigio. Verum, quia non potuit ea dandi et terminandi ob ipsius Venture illinc discessum, scribimus propterea vobis et committimus quatenus ad eiusmodi cause cognitionem et diffinitionem procedatis vos iuxta commissionem in ipsum Venturam factam, partibus iustitiam ministrando taliter quod neutra earum digne unquam conqueri possit. Ex nostris felicibus castris apud Quinzanum, xxii augusti 1452.