Registro n. 10 precedente | 548 di 1018 | successivo

548. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 agosto 25 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, con procedimento sommario, faccia avere al milanese Cristoforo da Camposalario i suoi crediti.

Potestati Mediolani.
Nobis expositum est parte Cristofori de Campo Salarii, civis nostri Mediolani, quod nonnullos debitores habet a quibus eius satisfationem consequi nequit ob ipsorum debitorum renitentias et subterfugia et, nisi opportuno sibi de remedio occurratur, huiusmodi creditis suis privabitur. Volentes itaque eius indemnitati quantum debite possit providere, scribimus tibi et committimus quatenus, prenominato Christoforo contra quoscumque eius debitores quavis ex causa de quantacumque suma sint, ius sumarium ministres et expeditissimum simpliciter et de plano sine strepitu et (a) figura iuditii, cavilationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque reiectis, attenta veritate facti et, constito de vero exponentis credito, debitores huiusmodi per omnia iuris remedia cogas et compellas ad eidem exponenti debite et integre satisfatiendum de omni et toto eo de quo verus aparuerit creditor, taliter quod absque dilationibus frustatoriis sibi satisfiat. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die xxv augusti MCCCCLII.


(a) Segue et ripetuto.