Registro n. 10 precedente | 55 di 1018 | successivo

55. Francesco Sforza al podestà di Salso 1452 aprile 26 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Salso di prestare ogni aiuto perché Luca della Porta Terrigina di Fiorenzuola d'Arda possa speditamente realizzare i suoi crediti dai suoi debitori tenacemente morosi.

[ 11r] Potestati Salsi.
Lucas della Porta Terrigina Florenzole nobis exponi fecit quod in loco illo Salsi et eius iurisditione nonnullos debitores, a quibus eius satisfactionem consequi minime poterit, ita renitentes et retrogradi sunt nisi sibi de opportuno provideatur suffragio. Illius itaque requisitioni recquiescere dignium putantes, scribitimus tibi et conmictimus quatenus prefato Luco et ad omnem eius instantiam et cuiusvis sui numptii legiptimi contra debitores huiusmodi, ius summarium ministres et expeditum simpliciter et de plano sine strepito et figura iuditii, cavillatitionibus (a) et frivolis oppositionibus quibuscumque reiectis, et exstito de vero exponentis credito per omnia iuris remedia dictos debitores cogant et compellant ad eidem exponenti debitum et integre satisfaciendum de omni et eo toto de quo verus apparuerit creditor taliter quod dilate non deducatur. Data Mediolani, die xxvi aprilis 1452.


(a) Così in A.