Registro n. 10 precedente | 551 di 1018 | successivo

551. Francesco Sforza al podestà di Casalmaggiore 1452 agosto 26 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza, vista la supplica di Battista Magnani, ordina al podestà di Casalmaggiore che, constatato veritiero il contenuto della supplica, dia esecuzione alla sentenza ivi menzionata.
Potestati Casalismaioris.
Parte Baptiste Magnani de terra illa nostra Casalismaioris introclusam suscepimus supplicationem illius, ergo attenta continentia, scribimus tibi et comittimus quatenus si, vocatis vocandis, tibi constiterit narata fore vera, et sententiam, de qua ibi mentio fit, debitam mereri exequtionem, eam executioni demandes, non attento quod obitiatur illam tempore feriato prenontiatam extitisse, dummodo in feriis ad utilitatem hominum introductis lata sit. Quando autem res aliter se haberetur volumus litteris tuis avisari. Ex ut supra.