Registro n. 10 precedente | 565 di 1018 | successivo

565. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1452 agosto 28 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza ordina al capitano di giustizia di far avere ad Anna de Bene, moglie di Boschino da Angera, segretario ducale, quanto essa dice, con le suppliche che gli trasmette, spettarle per testamento.

Capitaneo iustitie.
Gratum habebimus unicuique iustitiam ministrari celerius, tantum et gratius quidem iis potissime, qui nostris in servitiis incessanter elaborant; a tanto igitur tenore geminarum supplicationem porectam nobis, parte nobilis domine Anne de Bene, uxoris egregii Boschini de Angleria, secretarii nostri dilectissimi, quas his insertas vobis mittimus, scribimus vobis et comittimus quatenus, vocatis iis, qui evocandi fore videbitur, studeatis de expositis informari diligentius et, constito exposita vera esse, eos, omnibus expedientibus modis compelendo, ad effectualiter satisfationem prefate Anne iuxta dispositionem et ultimam ipsius testatoris voluntatem, quam exequi leges sacratissime quid pium esse commemorant, expediendo premissa sumarie et, omni penitus ammoto litigio taliter quod ipsa Anna, sic dante iustitia, debitum consequatur suum nec litigiis et dillationibus frustatoriis deducatur. Ex ut supra.