Registro n. 10 precedente | 566 di 1018 | successivo

566. Francesco Sforza a Lodrisio Crivelli 1452 agosto 29 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza vuole che il cancelliere ducale Lodrisio Crivelli decida la vertenza, già esistente tra Pagano Litta con il prete Antonio e Giacomo pure Litta. Ora tale soluzione è richiesta anche da Andriolo de Miliis, tutore dei minori ed eredi del defunto predetto Pagano Litta.

Ludrixio Crivello, canzellero nostro.
Audivimus iam pridem commissam extitisse tibi controversiam vertentem inter quondam Paganum de Littis, pro una parte, et presbiterum Antonium et Iacobum etiam de Littis, parte ex altera, ocasione cuiusdam possesionis et cetera, que propter mortem tam dicti Pagani, quam prenominati Iacobini hucusque indivissa remansit. Verum, quod pro parte Andriolis de Miliis, tutoris filliorum quondam et heredum antelati Pagani, decisio postulatur, ammoto litigio, per te qui de causa huiusmodi informatus esse videris, scribimus tibi et mandamus ne minores isti, quibus iura favent, diutius per litigia deducantur ad huiusmodi cause iuxta commissionem tibi alias facta et taliter quod obinde neutra partium digne conqueri valeat, prout te facturum indubitanter confidimus. Ex nostris castris felicibus apud Quinzanum, die xxviiii augusti 1452.