Registro n. 10 precedente | 57 di 1018 | successivo

57. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1452 aprile 26 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Piacenza di far avere a prete Crisoforo Trabucco, canonico piacentino, quanto gli deve quell'Antonio menzionato nella supplica.

Potestati Placentie.
Dilecte noster, venerabilis presbiter Christoforus Trabuchus, canonicus Placentinus, iterato nobis supplicavit, sicuti per inclusam eius supplicationem latius videre poteritis, qua de re ne supplicans diutius in huiusmodi sui crediti consequtione per litigia distrahatur, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis partibus et constito de vero supplicantis credito, sententiam que in rem iudicatam transivit, uti exponitur, compelas per omnia iuris remedia nominatum in ea Antonium ad eidem supplicationem cum integritate satisfaciendam pro omni eo ad quod sibi debite tenebitur, ex causa inibi memorata in modum quod absque litigio et temporis protelatione exponens debitum suum integre consequatur nec proinde ad nos cum querella digne regredi habeat. Data Mediolani, die xxvi aprilis MCCCCLII.