Registro n. 10 precedente | 580 di 1018 | successivo

580. Francesco Sforza al podestà di Bellinzona 1452 agosto 31 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza ordina al podestà di Bellinzona che si faccia una compensazione tra i crediti e i debiti di Giovanni Molo nei confronti della comunità di Bellinzona.

Potestati Brinzone.
Creditorem se dicit Iohannes de Molo, de terra illa Brinzone, communis eiusdem terre, occasione andatarum suarum factarum pro agendis communis ipsius item debitorem pro certiis datiis ab eo conductis communi et proinde requirit creditum videri (a) suum et dibitum ac compensationem fieri. Visa itaque illius honesta peticione, scribimus vobis et committimus, quod, habitis qui debite habendi sunt superinde et re bene discussa, provideatis expedienter de huiusmodi debito et credito fieri compensationem, sicuti dignum fore dignoveritis, de andatis ipsius Iohannis ei satisfaciendo, prout aliis in similibus extitit observatum. Ex castris apud Quinzanum, die ultimo augusti 1452.


(a) videri in interlinea su fieri depennato.