Registro n. 10 precedente | 619 di 1018 | successivo

619. Francesco Sforza al luogotenente di Parma 1452 settembre 6 Quinzano d'Oglio

Francesco Sforza vuole che il luogotenente di Parma, dia esecuzione alle sentenze, alle quali allude nella sua supplica il parmense Giovanni Forno, una volta convintosi, dopo aver intese le parti, che esse sono inappellabili e sono passate in giudicato.

Locumtenenti Parme.
Supplicatum est nobis Iohannis de Forno parte, civis nostri Parmensis, in forma presentibus annexa, eius autem attenta continencia, scribimus tibi et volumus quatenus si, habitis partibus, compertum habueris sentencias de quibus in supplicatione exprimitur, in rem iudicatam pertransisse et ab eis non posse appellari, eo casu sentencias ipsas observari debite facias et exequi, servata forma statutorum sive decretorum civitatis illius nostre superinde disponencium, cum non intendamus littes soppitas reviviscere, sed ortas penitus extingui. Ex felicibus castris nostris apud Quinzanum, die vi septembris 1452.